- HUGO
- I.HUGOArchiep. Lugdunensis, floruit Sec. 11.II.HUGOComes et Marchio Provinciae. Rex Arelatensis primo, dein Italiae, fil. Theobaldi ex Berrha, filia Lotharii Lotharingiae Regi Rodolpho oppositus, eu pulso, A. C. 926. Saracenis bellum movit. Post An. 20. Regni, a Manasle Archiep. Arelatensi Berengario II. proditus, in Provincram rediit, A. C. 946 Maroziâ fratris filiâ ductâ, et duobus fratribus excaecatis infamis. Obiit A. C. 947. Lotharius fil. in regno Italiae successit: Luitpr. l. 4. et 5. Leo Ostiens. l. 1. Flodoard. in Chron. Bouth. Hist. Prov. l. 6.III.HUGOComes, nepos ex Ebethardo Ethici seu Athici cogn. Adelrici Alsatiae Ducis, communis trium Familiarum ex Alsatica hac procedentium Lotharingicae, Dagsburgicae et Habspuigreae auctor fuit. Eius enim fil. natu maximus Gerhardus Merensium Comes, Lotharingiae Duces sevit: Alter Hugo Comes Dagsburgicus illorum Comitum, e quibus Leo IX. Pontifex, auctor fuit: Minimus natu Guntramus cogn. Dives, Landaloi Archiep. et Vindonissae Comitis sorore sibi iunctâ. Habespurgiorum fuit progenitor. Vide Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal. Hist. in Fam. Austr.IV.HUGOcogn. Capetus ex Parisiensium Comitum famili, Francorum regnum occupavit. Fil. Hugonis Mag. ex posteris Pipini Mag. per Comitem Childebrandum, sicut illi a Clodoveo, per feminas, origo. Sed et uxor Roherti III. ex Caroli Mag. sanguine, et mater eius Adelais, uxor Roberti fortis, fil. Ludovici Pii fuit. Mortuo patre quindecennis, triennio post in exercitibus comparuit, prudentia et fortitudine inclitus. Proin Ludovico filio Lotharii sublato, Rex proclamatus est, Noviod uni, Remisque coronatus A. C. 987. Praeterito Carolo I. Lotharingiae Ducis fil Ludovici IV. Ultramarini, quod Germanis addictior esset. Qui cum ius suum armis tueretur, ab Hugone captus Aurelianum missus est: Sic tertium stemma in solio locatum. A. C. 988. succedente nihilominus in Lotharingia Caroli fil. Othone. Rebus regui pacatis, et Arnolpho notho Lotharii, Archiep. Remensi summoto, sexto post mense Robertum fil. in consortium regni ascivit. Obiit A. C. 997. Aet. 57. Ecclesiae defensor et Status Restaurator dictus. Vide Morer. Dict. Hist.V.HUGOdictus Abbas, Albus vel Magnus, Dux Franciae et Burgundiae, Comes Parisiorum, etc. fil. Roberti III. Regis, ex Beatrice Veromandua, sine sceptro regnavit An. 20. fil. Regis pater Regis patruus Regis et trium Regum affuiis. Obiit A. C. 956. filiorum cura Richardo I. Normanniae Duci commissa. Et filia Othonis Regis pater Hugonis Capeti, Othonis, Eudis et Henrici, Burg. Ducum, Morer. Dict. Hist.VI.HUGOnothus Lotharii Regis ex Valdrada, Normannos in Galiam vocavit: a Carolo Craslo, oculis orbatus, A. C. 885. et in monasterium S. Galli detrusus. Obiit tempore Zuindeboldi, in monast. Prumiensi. Regino.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.